Acts 14

. RAB. Fuga apostolorum non plus fuit ex timore, quam amore verbi Dei. etc. Quod in Graeco sequitur: quidam Latini codices minus habent. . RAB. In hoc notatur petulantia. Vel, altior erat sententia quam sua lingua barbara et unius Dei ignara. . ID. Ut faciem templi juxta ritum gentium ornaret, vel eis (quasi diis immolaturus) imponeret. Mos erat gentilium: ut deorum suorum honori sacrificantes sumerent coronas, victimis simul coronatis. . etc. ID. De carnalibus loquitur, quia laetitia est de cibis et vino quod laetificat cor hominis. . ID. Ad lapidandum sicut cadaver, de hoc ipse ad Corinthios: II Cor. 11., etc. . ID. Contra multas tribulationes: quia multitudo tribulationum fidei poscit perseverantiam. Labor praemittitur, dehinc regni introitus praedicatur, quia spes praemii solatium est laboris. . .
Copyright information for VulgGlossa